Ihre Browserversion ist veraltet. Wir empfehlen, Ihren Browser auf die neueste Version zu aktualisieren.

 

 

Pseudo Matthäus (2)

Veröffentlicht am 05.11.2016

 

1.

1. In diebus illis erat vir in Ierusalem

nomine Ioachim de tribu Iuda.

Hic erat pastor ovium suarum,

timens dominum in simplicitate et bonitate sua.

    
Cui nulla erat alia cura nisi gregum suorum,

de quarum fructibus alebat omnes timentes deum,

et duplicia offerens in timore dei munera

in doctrina laborantibus iis qui ministrabant ei.

  
Ergo sive in agnis sive in ovibus sive in lanis

sive in omnibus rebus suis quascumque possidere videbatur

tres partes faciebat:

  
unam partem dabat orphanis, viduis et peregrinis atque pauperibus;

alteram vero partem dabat colentibus deum;

tertiam partem sibi et omni domui suae reservabat.

  
2. Haec autem eo faciente multiplicabat et dominus greges suos

ita ut non esset homo similis illi in populo Israel.

Hoc itaque inchoavit facere

quindecim annorum habens aetatem.

  
Cum esset viginti annorum, accepit Annam filiam Achar uxorem

ex tribu sua, id est de tribu Iuda, ex genere David.

Cumque simul permansissent per annos viginti,

filios aut filias ex ea non habuit.

    
2.

1. Factum est autem ut in diebus festis

inter eos qui offerebant incensum domino staret Ioachim

munera sua parans in conspectu domini.

    
Et accedens ad eum sacerdos nomine Ruben dixit   

Non tibi licet inter sacrificia dei agentes consistere,

quia non te benedixit deus ut daret tibi germen in Israel.


Passus itaque verecundiam in conspectu populi abscessit de templo domini plorans,

et non est domi reversus, sed abiit ad pecora sua

secum ducens pastores in montes in longinqua terra,

ita ut per quinque menses nullum nuntium potuisset audire de eo Anna uxor eius.

    
2. Quae dum fleret in oratione sua et diceret  
 

Domine Deus Israel fortissime, iam quia filios non dedisti mihi,

virum et meum quare tulisti a me?

  

Ecce iam quinque menses sunt quod virum meum non vidi.

Et nescio ubi iam moratus sit;

vel si mortuum scissem, sepulturam eius fecissem.

    
Et dum nimis fleret, ingressa est in pomerium domus suae,

prosternens se in oratione, precesque coram domino fudit.

  
Post haec surgens ab oratione, elevans oculos ad deum

vidit nidum passerum in arbore lauri,

et emisit vocem ad dominum cum gemitu et dixit

    
Domine Deus omnipotens, qui dedisti filios omni creaturae,

bestiis et iumentis, serpentibus et volucribus et piscibus,

et gaudent omnes super filios suos,

me solam a benignitatis tuae dono excludis.

    
Tu enim, deus, nosti cor meum,

quia ab initio coniugii mei hoc vovisse me confiteor,

ut si tu Deus, dedisses mihi filium aut filiam,

obtulissem eos tibi in templo sancto tuo.

  
3. Et dum ista diceret,

subito ante faciem eius apparuit angelus domini dicens

Noli timere, Anna, quoniam in consilio dei est germen tuum:

quod enim ex te natum fuerit, 
erit in admiratione omnibus seculis usque in finem.

  
Et cum haec dixisset,

ab oculis eius elapsus est.

    
Illa autem timens et pavens

quod vidisset talem visionem et talem audivisset sermonem,

demum ingressa in cubiculum iactavit se in lecto, quasi existens mortua.

Et tota die ac nocte in tremore nimio ac oratione permansit.

    
4. Post haec vero vocavit ad se puellam suam et dixit ad eam

Vides me viduitate deceptam et in angustia positam;

et tu ingredi ad me noluisti?

    
Tunc illa parvo murmure sic respondit dicens

Si deus conclusit uterum tuum et virum tuum a te abstulit,

quid ego tibi factura sum?

Hoc audiens Anna, emittens vocem cum clamoribus flebat.

weinte.

  
  
3.

1. Eodem tempore apparuit quidam iuvenis in montibus Ioachim,

ubi greges suos pascebat;

dixitque ad eum

Quare non reverteris ad uxorem tuam?

  
Dixitque Ioachim

Per viginti annos eam habui, 
et noluit ex ea mihi deus dare filios.

Ego ergo cum verecundia de templo domini exprobratus exivi.

Ut quid revertar ad eam, 
semel abiectus et valde despectus?

  
Hic ergo cum ovibus meis ero:

et quamdiu huius seculi deus mihi lucem concedere voluerit,

per manus puerorum meorum

pauperibus et orphanis et deum colentibus suas partes libenter tribuam.

    
2. Et cum haec dixisset, respondit ei iuvenis

Ego sum angelus Dei, qui apparui hodie uxori tuae flenti et oranti, 
et consolatus sum eam,

quam scias ex semine tuo concepisse filiam,

et tu nesciens reliquisti eam.

  
Haec in templo dei erit, et spiritus sanctus requiescet in ea:

et beatitudo eius erit super omnes sanctas feminas,

ita ut nullus possit dicere aliquam ante eam similem ei fuisse,

nec post eam futuram in hoc seculo.

  
Propterea descende de montibus et revertere ad coniugem tuam,

quam invenies habentem in utero:

excitavit enim deus semen in ea de quo gratias referas deo,

et semen eius erit benedictum,

et ipsa erit benedicta

et mater benedictionis aeternae constituetur.

  
3. Tunc adorans angelum Ioachim dixit ei

Si inveni coram te gratiam,

sede modicum in tabernaculo meo et benedic servum tuum.

Dixitque illi angelus

Noli dicere te servum sed conservum

unius enim servi domini sumus.

  
Sed et cibus meus invisibilis est,

et potus meus a nullo mortali potest videri.

Ideo me rogare non debes ut intrem tabernaculum tuum;

sed si quid mihi daturus eras, 
offer domino in holocaustum.

  
Tunc Ioachim accepit agnum immaculatum, dixitque ad angelum 

Non ausus essem domino holocaustum offerre

nisi iussio tua daret mihi pontificium offerendi.

  
Et dixit illi angelus

Non ego te ad offerendum invitarem

nisi domini voluntatem cognovissem.

  
Cum autem offerret deo Ioachim sacrificium,

simul angelus et odor sacrificii cum fumo perrexit ad coelum.

  
4. Tunc Ioachim in faciem se prosternens

ab hora diei sexta usque ad vesperam iacuit in oratione.

  
Videntes autem pueri ac mercenarii eius qui cum eo erant,

nescientes qua de causa iaceret, putabant eum esse mortuum;

et accedentes vix elevaverunt eum de terra.

    
Quibus cum visionem angeli enarrasset,

nimio timore et admiratione impulsi eum hortabantur

ut sine mora visionem angeli perficeret

et ad suam coniugem velocriter remearet.

 

Cumque Ioachim in animo suo evolvendo

cogitaret si reverteretur an non,

contigit ut sopore gravaretur,

et ecce angelus, qui ei vigilanti iam apparuerat, apparuit ei in somnis dicens

  

Ego sum angelus qui a deo custos tibi datus sum:

descende securus et revertere ad Annam,

quia misericordiae quas tu et Anna uxor tua fecistis

in conspectu altissimi recitatae sunt;

vobisque deus talem dabit fructum

qualem ab initio nunquam habuerunt prophetae nec sanctus aliquis nec habituri sunt.

  

Cum autem Ioachim evigilasset a somno,

omnes gregarios ad se vocavit eisque somnium indicavit.

  
Illi vero adoraverunt dominum et dixerunt ei

Vide ne ultra angeli dicta contemnas.

Sed surge proficiscamur hinc,

et pascentes greges lento gradu redeamus.

  
5. Qui cum spatio triginta dierum morando revertentes iam prope essent,

ecce angelus domini stanti Annae et oranti apparuit dicens ei

Vade ad portam quae dicitur porta aurea,

et occurre viro tuo in via, quia hodie ad te veniet.

  
Illa ergo festinanter perrexit [ad eum] cum puellis suis,  

et deprecando dominum stans in porta diu expectabat eum.

  
Quae enim nimia expectatione deficeret

elevans oculos vidit procul Ioachim venientem cum pecoribus;

et occurrens illi ad collum eius se suspendit, agens gratias deo et dicens

  
Vidua eram, et ecce iam non sum;

sterilis eram, et ecce iam concepi.

  
Itaque adorato domino domum sunt ingressi.

Hoc audito factum est gaudium magnum vicinis omnibus et notis eius,

ita ut universa terra Israel de ista fama gratularetur.


  
4.

1. Post haec autem expletis mensibus novem

peperit Anna filiam, et vocavit eam Mariam.

  
Quam cum tertio anno ablactasset,

abierunt simul Ioachim et Anna uxor eius ad templum domini, hostias deo oblaturi,

tradentes infantulam nomine Mariam in contubernio virginum,

in quo die et nocte virgines in dei laudibus pemanebant.

 .  
Quae cum posita esset ante foras templi,

ita veloci cursu ascendit quindecim gradus

ut penitus retrorsum non respicet, neque, ut solitum est infantiae, parentes requireret.

Unde parentes eius solliciti uterque infantem requirentes,

pariter ambo stupuerunt, quousque eam invenerunt in templo,

ita ut et ipsi templi pontifices mirarentur.

  
5.

1. Tunc Anna repleta spiritu sancto in conspectu omnium dixit

Dominus deus omnipotens exercituum memor factus verbi sui

visitavit plebem suam in bona visitatione et sancta,

ut gentes quae insurgebant in nos, corda eorum humiliet et ad se convertat:

aures suas precibus nostris aperuit:

exclusit a nobis omnium exultationes inimicorum nostrorum.

  
Sterilis facta est mater,

et genuit exultationem et laetitiam Israel.

Ecce posita munera offerre domino meo,

et non potuerunt a me prohihere inimici mei.

Deus autem convertit cor eorum ad me,

et ipse dedit mihi gaudium sempiternum.

  
6. 

1. Erat autem Maria in admiratione omni populo Israel.

Quae cum trium esset annorum, tam maturo gressu ambulabat,

tam perfectissime loquebatur tamque assidue in dei laudibus vacabat

ut omnes super ea stuperent et admirarentur

et quia non infantula putabatur esse,

sed ut adulta quasi annorum triginta: ita orationi insistebat.

    
Eratque in tantum speciosa et splendida eius facies,

ita ut vix aliquis in illius vultum posset intendere.

Insistebat autem operi lanifico,

ut omnia quae mulieres antiquae non poterant facere, ipsa in tenera aetate posita explicaret.

  
2. Hanc autem regulam sibi statuerat ut a mane usque ad horam tertiam in oratione persisteret;

a tertia usque ad nonam textrino se opere occuparet:

a nona vero iterum insistebat orationi. Ab oratione non recedebat

usque dum illi angelus dei appareret, de cuius manu escam accipiebat:

    
et ita maius et melius in opere dei proficiebat.

Deinde cum seniores virgines a dei laudibus vacarent,

ipsa nihil vacabat,

ita ut in laudibus et in vigiliis dei nulla prior ea inveniretur,

  
nulla in sapientia legis dei eruditior,

in humilitate humilior, in carminibus elegantior,

in omni virtute perfectior.

  
Erat quidem constans, immobilis, immutabilis,

et quotidie in meliora proficiens.

  
3. Hanc irascentem nullus vidit nec maledicentem audivit.

Omnis autem eius sermo erat ita gratia plenus

ut cognosceretur in lingua esse eius deus.

Semper in oratione et perscrutatione legis insistebat,

    
et sollicita erat

ne aliquo sermone peccaret circa socias:

deinde timebat ne quid in risu

aut pulcrae vocis sono committeret,

aut aliqua iniuria aut superbia

circa parem suam existeret elata.

    
Sine intermissione dominum benedicebat;

et ne forte vel in salutatione sua a dei laudibus cessaret,

si quis eam salutabat, illa

pro salutatione Deo gratias respondebat.

Quod primum exit ab ea quod homines,

cum se invicem salutarent, Deo gratias responderent.

    
Esca quam quotidie de manu angeli accipiebat ipsa tantum se reficiebat;

escam vero qua in a pontificibus consequebatur pauperibus dividebat.

Frequenter videbantur cum ea angeli dei loqui,

et diligentissime obtemperabant ei.

Si quis de infirmantibus eam tetigisset,

eadem hora salvus ad domum remeabat.

    
7. 

1. Tunc Abiathar sacerdos obtulit munera infinita pontificibus

ut acciperet eam in uxorem filio suo.

Prohibebat autem eos Maria dicens

Non potest fieri ut ego virum cognoscam aut me vir cognoscat.

  

Pontifices autem et omnes eius affines dicebant ei

Deus in filiis colitur et in posteris adoratur,

sicut semper fuit in filiis Israel.

Respondebat autem Maria et dicebat eis

Deus in castitate colitur,

ut primo omnium comprobatur.

    

2. Nam ante Abel nullus fuit iustus inter homines,

et ipse per oblationes placuit deo,

et ab eo qui displicuit inclementer occisus est.

Duas itaque coronas

oblationis accepit et virginitatis,

quia in carne sua pollutionem non admisit.

    

Helias vero cum esset in carne, in carne assumtus est,

quia carnem suam virginem custodivit.

Ego autem ab infantia mea in templo dei didici

quod satis cara possit esse deo virginitas.

Et ideo quia carum deo possum offerre,

statui ei in corde meo ut virum penitus non cognoscam.

  

  
8.

1. Factum est autem cum XIIII aetatis annos haberet,

et hoc esset occasio quae Pharisaeos faceret dicere,

iam consuetudinem adesse quod femina in templo dei illius aetatis non possit morari,

invenitur tale consilium

ut mittatur praeco per omnes tribus Israel,

ut omnes die tertia convenirent in templum domini.

    
Ut autem universus populus convenerat, surrexit Abiathar pontifex

et ascendit in altiorem gradum, ita ut ab omni populo audiri et videri posset;

et facto silentio magno dixit

Audite me filii Israel, et auribus percipite verba mea.

    
Ex quo aedificatum est istud templum a Salomone,

fuerunt in eo filiae regum virgines

et filiae prophetarum et summorum sacerdotum et pontificum;

et magnae exstiterunt et admirabiles:

Ut autem pervenerunt ad legitimam aetatem, viris datae sunt in coiugium

et secutae sunt priorum suarum ordinem, et deo placuerunt.

    
A sola autem Maria novus ordo vivendi inventus est,

quae promittit deo se virginem permanere.

Unde mihi videtur ut per interrogationem nostram et responsionem dei studeamus cognoscere

cui debeat custodienda committi.

  
2. Tunc placuit iste sermo omni synagogae.

Et missa est sors a sacerdotibus super duodecim tribus,

et cecidit sors super tribum Iuda.

Dixitque sacerdos:

   
Insequenti die quicumque sine uxore est veniat et deferat virgam in manu sua.

Unde factum est ut Ioseph cum iunioribus virgam deferret.

Cumque tradidissent summo pontifici virgas suas

obtulit sacrificium domino deo, et interrogavit dominum.

 

Et dixit dominus ad eum

Intromitte virgas omnium in sancta sanctorum dei, et ibi maneant virgae.

Et praecipe eis ut mane veniant ad te ad recipiendas virgas suas:

et ex cuius cacumine virgae egredietur columba et volabit ad coelos,

in cuius manu virga reddita dederit hoc signum,

ipsi tradatur custodienda Maria.

  

  
3. Altero vero die cum maturius convenirent universi, et facta oblatione incensi,

ingressus pontifex in sancta sanctorum protulit virgas.

    .  
Cumque singulis erogasset

et ex nulla virga exisset columba,

induit se pontifex duodecim tintinnabulis et veste sacerdotali,

et ingressus in sancta sanctorum incendit sacrificium et effudit illic orationem.

    
Apparuitque angelus dei dicens

Est hic virga brevissima quam pro nihilo computasti,

illamque cum ceteris posuisti,

sed cum ceteris non protulisti:

hanc cum tu protuleris et dederis illi cui est,

in ipsa apparebit signum quod locutus sum tibi.

  
Erat illa virga Ioseph,

et quia senex tanquam abiectus erat

ut non posset accipere eam,

sed nec ipse voluit requirere virgam suam.

    
Cumque staret humilis et ultimus,

pontifex clara voce clamavit ad eum dicens

Veni Ioseph et accipe virgam tuam,

quia tu expectaris.

    
Et accessit Ioseph expavescens

quia summus pontifex cum clamore nimio vocaret eum.

  
Mox autem ut extendit manum accepit virgam suam,

et statim de cacumine eius egressa est columba nive candidior, speciosa nimis;

et diu evolans per templi fastigia

petivit denique coelos.

  

  
4. Tunc universus populus congratulabatur seni dicentes . 

Beatus factus es tu in senectute tua, pater Ioseph,

ut idoneum te deus ostenderit

ad accipiendam Mariam.

  
Et cum sacerdotes dixissent ei

Accipe eam quia ex omni tribu Iuda tu solus es electus a deo,

Ioseph coepit adorare eos cum verecundia dicens

Senex sum et filios habeo,

ut quid mihi infantulam istam traditis,

cuius etiam aetas minor est nepotibus meis?

  
Tunc Abiathar summus pontifex dixit ad eum

Memor esto, Ioseph, quemadmodum Dathan et Abiron et Core perierunt,

quia voluntatem dei contemserunt.

Ita tibi eveniet si hoc quod tibi a deo iubetur contemseris.

  
Respondit ei Ioseph

Ego quidem voluntatem dei non contemno,

sed custos eius ero, quousque hoc de voluntate dei cognoscam,

quis possit eam habere ex filiis meis coniugem.

Dentur illi aliquae virgines ex sodalibus eius ad solatium cum quibus interim degat. 
    
Respondit Abiathar pontifex dicens

Virgines quidem quinque ad eius solatium dabuntur,

quousque dies statutus veniat in quo ipsam accipias

non enim poterit alii in matrimonium copulari.

   .  
5. Tunc Ioseph accepit Mariam

cum aliis quinque virginibus, quae essent cum ea in domo Ioseph.

Erant autem istae virgines Rebecca, Sephora, Susanna, Abigea et Cael:

quibus datum est a pontifice sericum et hyacinthus et byssus et coccus et purpura et linum.

    
Miserunt autem inter se sortes quid quaeque virgo faceret:

contigit autem ut Maria purpuram acciperet ad velum templi domini.

  
Quam cum acciperet, dixerunt ei illae virgines

Cum tu sis ultima et humilis et minor omnibus,

purpuram meruisti accipere et obtinere.

Hoc autem dicentes quasi in fatigationis sermone coeperunt eam appellare virginum reginam.

    
Dum ergo haec agerent inter se,

apparuit angelus domini in medio illarum dicens illis

Non erit sermo iste in fatigationem missus

sed in prophetationem verissimam prophetatus.

    
Expavescentes ergo in conspectu angeli et in verbis eius,

rogaverunt eam ut indulgeret eis et oraret pro eis.

   

9. 

1. Altera autem die dum Maria iuxta fontem staret ut urceolum impleret,

apparuit ei angelus domini dicens

Beata es, Maria,

quoniam in utero tuo habitaculam parasti domino.

Ecce veniet lux de coelo et habitabit in te,

et per te universo mundo resplendebit.

    
2. iterum tertia die dum operaretur purpuram digitis suis,

ingressus est ad eam iuvenis cuius pulcritudo non potuit enarrari.

Quem cum vidit Maria, expavit et contremuit.

Cui ille ait:

    
Ave Maria gratia plena, dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

Quae cum audivit, tremuit et expavit.

Tunc angelus domini adiunxit

    
Noli timere, Maria; invenisti gratiam apud deum:

ecce concipies in utero et paries regem,

qui non solum terram implet sed coelum,

et regnat in secula seculorum.

 

  
10. 

1. Cum haec agerentur,

Ioseph in fabricandis tabernaculis regionum maritimarum erat opere praeoccupatus: 
erat enim ligni faber.

    
Post vero menses novem reversus est in domum suam et invenit Mariam praegnantem.

Unde totus in angustia positus contremuit et exclamavit dicens

Domine deus, accipe spiritum meum

quoniam melius est mihi mori quam amplius vivere.

    
Cui dixerunt virgines quae cum Maria erant

Quid ais, domine Ioseph?

Nos scimus quoniam vir non tetigit eam;

nos sumus testes quoniam virginitas et integritas perseverat in ea.

  
Nos custodivimus super eam: semper in oratione nobiscum permansit;

quotidie angeli dei cum ea loquuntur;

quotidie de manu domini escam accepit.

Nescimus quomodo fieri possit ut sit peccatum aliquod in ea.

Nam si suspicionem nostram tibi vis ut pandamus,

istam gravidam nemo fecit nisi angelus domini.

  

  
2. Ioseph dixit

Ut quid me seducitis ut credam vobis

quoniam angelus domini impraegnavit eam?

Potest enim fieri ut quis se finxerit angelum domini et deceperit eam.

    
Et haec dicens flebat et dicebat

Qua fronte ad templum domini respiciam,

aut qua facie visurus sum dei sacerdotes? Quid facturus sum?

Et haec dicens cogitabat ut fugiens dimitteret eam.

  
11. 

1. Cumque cogitaret exsurgere et occultare se et habitare in occultis,

ecce in ipsa nocte apparuit in somnis et angelus domini dicens

  
Ioseph fili David, noli timere;

accipe Mariam coniugem tuam:

quod enim in utero eius est, de spiritu sancto est.

  
Pariet autem filium, et vocabitur nomen eius Iesus:

ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

  

Exsurgens autem Ioseph a somno gratias egit deo;

et locutus est Mariae et virginibus quae erant cum ea, et narravit visum suum.

Et consolatus est super Maria, dicens

Peccavi, quia suspicionem aliquam habui de te.

  

  
12. 

1. Post haec factus est rumor magnus

quod Maria esset gravidus.

Et comprehensus Ioseph a ministris templi ductus est cum Maria ad pontificem,

qui una cum sacerdotibus coepit exprobrare illi et dicere

  
Ut quid fraudatus es istam talem et tantam virginem,

quam sicut columbam angeli dei in templo nutrierunt,

quae virum nunquam voluit videre nec habere,

quae in lege dei optimam habuit eruditionem?

Tu si et violentiam non fecisses,

adhuc in virginitate sua permaneret.

  
Ioseph autem iurans devovit quod nunquam penitus tetigisset eam.

Cui Abiathar pontifex respondit

Vivit deus quia modo faciam te potare aquam potationis domini,

statimque apparebit peccatum tuum.

    
2. Tunc congregata est multitudo populi, quae dinumerari non poterat,

et adducta est Maria ad templum.

  
Sacerdotes vero et affines et parentes eius flentes dicebant ad Mariam

Confitere sacerdotibus peccatum tuum,

quae eras sicut columba in templo dei

et accipiebas cibum de manu angeli.

    
Rursus Ioseph vocatus est ad altare,

et data est ei aqua potationis domini:

quam cum gustasset aliquis mentiens et circuisset septies altare,

dabat deus signum aliquod in facie eius.

  
Cum ergo bibisset securus Ioseph et girasset septies altare,

nullum signum peccati apparuit in eo.

Tunc iustificaverunt eum sacerdotes omnes et ministri et populi dicentes

Beatus factus es, quoniam nullus reatus inventus est in te

  
3. Et vocantes Mariam dixerunt ei

Et quam excusationem tu poteris habere?

aut quod signum maius in te apparebit quam hoc

quod prodit te conceptus ventris tui?

    
Hoc solummodo requirimus a te ut, quia Ioseph mundus est a te,

confiteare quis est qui te decepit.

Melius est enim ut tua confessio te prodat,

quam ira dei dans signum in facie tua in medio populi te manifestet.

  
Tunc Maria constanter et intrepida dixit

Domine deus rex omnium, qui es conscius secretorum,

si est aliqua pollutio in me aut aliquod peccatum, aut aliqua sive concupiscentia vel impudicitia,

detegas me in conspectu omnium populorum, ut omnibus sim emendationis exemplum.

  
Hoc dicens accessit ad altare domini confidenter

et bibit aquam potitionis,

et septies circuivit altare,

et non est inventa in ea ulla macula.

  
4. Cumque omnis populus exstaret stupore,

videntes ventris conceptum

et nullum signum in facie eius apparuisse,

coeperunt inter se populi varia loquacitate turbari.

  
Alii dicebant sanctam et immaculatam;

alii vero malam et contaminatam.

    
Tunc Maria videns se in suspicione populi esse

nec se eo integre videri purgatam,

omnibus audientibus clara voce dixit

  
Vivit dominus Adonai, dominus exercituum, in cuius conspectu sto,

quoniam virum nunquam cognovi;

sed ab eo cognoscor

cui ab infantia meae aetatis mentem meam devovi.

  
Et hoc deo meo votum feci ab infantia mea,

ut in ipso qui me creavit in integritate permaneam,

in qua me confido ipsi soli vivere et ipsi soli servire:

et in ipso quamdiu vixero sine pollutione permanebo;

    
Tunc omnes coeperunt osculari pedes eius et genua eius amplecti,

rogantes eam ut malis suspicionibus eorum daret indulgentiam.


Et deduxerant eam populi et sacerdotes et omnes virgines

cum exultatione et gaudio magno usque ad domum suam, clamantes et dicentes

Sit nomen domini benedictum in secula,

quia manifestavit sanctitatem tuam universae plebi suae Israel.

  

  
Weihnacht 

13. 

1. Factum est autem post aliquantum tempus

ut fieret professio ex edicto Caesaris Augusti,

ut profiteretur unusquisque in patria sua.

Haec professio facta est a praeside Syriae Cyrino.

    
Necesse autem fuerat ut Ioseph cum Maria proficisceretur in Bethleem, quia exinde erat,

et Maria de tribu Iuda et de domo ac patria David.

  
Cum ergo Ioseph et Maria irent per viam quae ducit Bethleem, dixit Maria ad Ioseph:

"Duos populos video ante me, unum flentem et alium gaudentem."

Cui respondit Ioseph:

"Sede et tene te in iumento tuo et noli superflua verba loqui."

 

Tunc apparuit puer speciosus ante eos, indutus veste splendida, et dixit ad Ioseph:

"Quare dixisti verba superflua esse de duobus populis de quibus locuta est Maria?

Populum enim Iudaeorum flentem vidit, quia recessit a deo suo,

et populum gentium gaudentem, quia accessit et prope factus est ad dominum,

secundum quod promisit patribus nostris Abraham, Isaac et Iacob;

tempus enim advenit ut in semine Abrahae benedictio omnibus gentibus tribuatur."

  
2. Et cum haec dixisset, iussit angelus stare lumentum, quia tempus advenerat pariendi;

et praecepit descendere de animali Mariam et ingredi in speluncam subterraneam,

in qua lux non fuit unquam

sed semper tenebrae, quia lumen diei penitus non habebat.

    
Ad ingressum vero Mariae coepit tota spelunca splendorem habere,

et quasi sol ibi esset ita tota fulgorem lucis ostendere;

et quasi esset ibi hora diei sexta, ita speluncam lux divina illustravit;

nec in die nec in nocte lux ibi divina defuit quamdiu ibi Maria fuit.

    
Et ibi peperit masculum,

quem circumdederunt angeli nascentem

et natum adoraverunt dicentes:

"Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis."

  
3. Iam enim dudum Ioseph perrexerat ad quaerendas obstetrices.

Qui cum reversus esset ad speluncam, Maria iam infantem genuerat.

Et dixit Ioseph ad Mariam: "Ego tibi Zelomi et Salomen obstetrices adduxi,

quae foris ante speluncam stant et prae splendore nimio huc introire non audent."

  
Audiens autem haec Maria subrisit.

Cui Ioseph dixit:

"Noli subridere, sed cauta esto, ne forte indigeas medicina."

Tunc iussit unam ex eis intrare ad se.

  
Cumque ingressa esset Zelomi, ad Mariam dixit:

"Dimitte me ut tangam te."

Cumque permisisset se Maria tangi,

exclamavit voce magna obstetrix et dixit:

 

"Domine domine magne, miserere.

Numquam hoc auditum est nec in suspicione habitum,

ut mamillae plenae sint lacte

et natus masculus matrem suam virginem ostendat.

Nulla pollutio sanguinis facta est in nascente, nullus dolor in parturiente.

Virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit."

  
4. Audiens hanc vocem alia obstetrix nomine Salome dixit:

"Quod ego audio non credam nisi forte ipsa probavero."

Et ingressa Salome ad Mariam dixit:

"Permitte me ut palpem te et probem utrum verum dixerit Zelomi."

  
Cumque permisisset Maria ut eam palparet,

misit manum suam Salome.

Et cum misisset et tangeret, statim aruit manus eius,

et prae dolore coepit flere vehementissime et angustari et clamando dicere:

  
"Domine, tu nosti quia semper te timui,

et omnes pauperes sine retributione acceptionis curavi

de vidua et orphano nihil accepi,

et inopem vacuum a me ire numquam dimisi.

Et ecce misera facta sum propter incredulitatem meam,

quia ausa fui temptare virginem tuam."

    
5. Cumque haec diceret, apparuit iuxta illam iuvenis quidam valde splendidus dicens ei:

"Accede ad infantem et adora eum et continge de manu tua,

et ipse salvabit te,

quia ipse est salvator seculi et omnium sperantium in se."

    
Quae confestim ad infantem accessit,

et adorans eum tetigit fimbrias pannorum, in quibus infans erat involutus,

et statim sanata est manus eius.

Et exiens foras clamare coepit

et dicere magnalia virtutum quae viderat et quae passa fuerat,

et quemadmodum curata fuerat, ita ut ad praedicationem eius multi crederent.

    
6. Nam et pastores ovium asserebant se angelos vidisse in medio noctis hymnum dicentes,

deum caeli laudantes et benedicentes,

et dicentes quia natus est salvator omnium,

qui est Christus dominus, in quo restituetur salus Israel.

  
7. Sed et stella ingens a vespere usque ad matutinum so splendebat super speluncam,

cuius magnitudo numquam visa fuerat ab origine mundi.

Et prophetae qui fuerant in Ierusalem dicebant hanc stellam indicare nativitatem Christi,

qui restauraret promissionem non solum Israel sed et omnium gentium.

  
  
  
14. 

1. Tertia autem die nativitatis domini egressa est Maria de spelunca

et ingressa est stabulum et posuit puerum in praesepio, et bos et asinus adoraverunt eum.

Tunc adimpletum est quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:

"Cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui."

  
Ipsa autem animalia in medio eum habentes incessanter adorabant eum.

Tunc adimpletum est quod dictum est per Abacuc prophetam dicentem:

"In medio duorum animalium innotesceris."

In eodem autem loco moratus est Ioseph et Maria cum infante tribus diebus.

  

  
15. 

1. Sexta autem die ingressi sunt Bethleem, ubi impleverunt septimam diem.

Octavo vero die circumcidentes puerum,

vocatum est nomen eius Iesus,

quod vocatum est ab angelo antequam in utero conciperetur.

    
Postquam autem impleti sunt dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi,

tunc duxit Ioseph infantem ad templum domini.

Cumque accepisset infans perithomen,

obtulerunt pro eo par turturum et duos pullos columbarum.

   .  
2. Erat autem in templo vir dei perfectus et iustus, nomine Symeon,

annorum centum duodecim.

Hic responsum a domino acceperat quia non gustaret mortem

nisi videret Christum dei filium in carne.

  
Qui cum vidisset infantem, exclamavit voce magna dicens:

"Visitavit deus plebem suam,

et implevit dominus promissionem suam."

Et festinans adoravit infantem.

  
Et post haec suscipiens eum in paliio suo adoravit eum iterum et osculabatur plantas eius et dixit:

"Nunc dimittis servum tuum domine secundum verbum tuum in pace,

quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum,

lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel."

    
3. Erat autem in templo domini Anna prophetissa,

filia Phanuel, de tribu Asser,

quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua;

et haec vidua erat iam per annos octoginta quatuor;

quae numquam discessit a templo domini, ieiuniis et orationibus vacans.

Haec accedens adorabat infantem dicens quoniam in isto est redemptio seculi.

  

 

Pseudo Matthäus deutsch (Marienlegende, Kapitel 1 -15)

Pseudo Matthäus deutsch (Magier, Flucht nach Ägypten Kapitel 16 - 24, Arab Kindheitsevangelium Kap. 10 )

Pseudo Matthäus lateinisch (Marienlegende, Kapitel 1 - 15)

Pseudo Matthäus lateinisch (Magier, Flucht nach Ägypten, Kap. 16 - 24, Arab. Kindheitsevangelium, Kap. 10)

 

Startseite Apokryphe Schriften