Ihre Browserversion ist veraltet. Wir empfehlen, Ihren Browser auf die neueste Version zu aktualisieren.

 

 

Pseudo Matthäus, arab. Kindheitsevangelium, Flucht nach Ägypten

Veröffentlicht am 05.11.2016

Die Magier aus dem Osten

und die Flucht nach Ägypten

  
16.

1. Transacto vero secundo anno venerunt magi ab oriente in Hierosolymam, magna deferentes munera.

Qui instanter interrogaverunt Iudaeos dicentes:

"Ubi est rex qui natus est vobis?

Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum."

  
Haec opinio pervenit ad Herodem regem,

et ita eum terruit

ut mitteret ad scribas et Pharisaeos et doctores populi,

ut inquireret ab eis ubi Christum nasciturum prophetae praedixissent.

  
At illi dixerunt:

"In Bethleem Iudae. Sic enim scriptum est:

Et tu Bethleem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda;

ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel."

  
Tunc Herodes rex vocavit magos ad se

et diligenter inquisivit ab eis quando eis apparuit stella.

Et misst eos in Bethleem dicens: "Ite et interrogate diligenter de puero;

et cum inveneritis eum, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum."

  
2. Euntibus autem magis in via apparuit eis stella

et quasi quae ducatum praestaret illis ita antecedebat eos,

quousque pervenirent ubi puer erat.

Videntes autem stellam magi gavisi sunt gaudio magno.

    
Et ingressi domum invenerunt infantem lesum sedentem in sinu matris.

Tunc aperuerunt thesauros suos, et ingentibus muneribus muneraverunt Mariam et Ioseph.

Ipsi autem infanti obtulerunt singuh singulos aureos.

Post haec unus obtulit aurum, ahus thus, ahus vero myrram.

    
Qui cum ad Herodem regem reverti vellent,

admoniti sunt in somnis ab angelo ne redirent ad Herodem.

Illi autem adoraverunt infantem cum omni gaudio

et per viam aliam reversi stant in regionem suam.

 

  
17.

1. Videns autem Herodes rex quod illusus esset a magis

inflammatum est cor eius

et misit per omnes vias

volens capere eos et interficere.

  

Quos cum penitus invenire non potuisset, 

misit in Bethleem

et occidit omnes infantes a bimatu et infra,

secundum tempus quod exquisierat a magis.

  

Die Flucht nach Ägypten

 

2. ante unum vero diem quam hoc fieret

admonitus est Ioseph in somnis ab angelo domini qui dixit illi:

tolle Mariam et infantem et per viam eremi perge in Egyptum.

Ioseph vero secundum angeli dictum ivit.

  

  
18.

1. cumque pervenissent ad speluncam quandam et in ea requiescere vellent,

descendit Maria de iumento et sedens habebat Iesum in gremio suo.

  
erant autem cum Ioseph tres pueri

et cum Maria quaedam puella iter agentes.

et ecce subito de spelunca egressi sunt multi dracones

quos videntes pueri prae nimio timore exclamaverunt.

 

tunc Iesus descendens de gremio matris suae

pedibus suis stetit ante dracones

illi autem adoraverunt eum

et cum adorassent abierunt.

   
tunc adimpletum est quod dictum est per David prophetam dicentem:

laudate dominum de terra dracones 
dracones et omnes abyssi.

    
2. ipse autem infantulus Iesus ambulans ante eos

praecepit eis ut nulli hominum nocerent.

sed Maria et Ioseph valde timebant

ne forte infantulus laederetur a draconibus.

 

quibus Iesus ait

nolite timere nec me considerate quia infantulus sum

ego enim semper vir perfectus fui et sum

et necesse est ut ferae omnes silvarum mansuescant ante me.

    
19.

1. similiter leones et pardi adorabant eum

et comitabantur cum eis in deserto

quocumque Maria et Ioseph ibant antecedebant eos

ostendentes viam et inclinantes capita sua adorabant Iesum.

  

primo autem die ut vidit Maria leones

circa se venientes et varia ferarum genera 
vehementer expavit.


cui infans Iesus laeto vultu in faciem eius respiciens dixit

noli timere mater

non enim ad iniuriam tuam sed ad obsequium tuum venire festinant.

et his dictis amputavit timorem de cordibus eorum.

  
2. ambulabant autem leones cum eis

simul et cum bobus et asinis et sumariis qui eis necessaria portabant

et nullum laedebant quamvis simul manerent

sed erant mansueti inter oves et arietes 
quos secum de Iudaea adduxerant et secum habebant.

 

inter lupos ambulabant et nihil formidabant

et nullus ab alio laedebatur.

tunc adimpletum est quod dictum est per prophetam

lupi cum agnis pascentur 
leo et bos simul paleas vescentur.

  

erant autem duo boves et plaustrum

in quo necessaria portabant 
quos leones dirigebant in itinere eorum.

  

  
20.

1. factum est autem die tertia profectionis suae

ut Maria nimio solis ardore fatigaretur in eremo

et videns arborem palmae dixit ad Ioseph

quiescam paululum sub umbra eius.

  

Ioseph autem festinans duxit eam ad palmam et descendere eam fecit de iumento.

cumque resedisset Maria respiciens ad comam palmae

vidit eam plenam pomis

et dixit ad Ioseph


desidero, si fieri posset, ut ex istis fructibus huius palmae perciperem.

et ait ad eam Ioseph

miror te dicere hoc cum videas quantae sit altitudinis palma ista

et quod tu de palmae fructibus cogitas edere.

  
ego magis de aquae penuria cogito

quae nobis iam defecit in utribus 
et non habemus unde nos et iumenta refocillare valeamus.

    
2. tunc infantulus Iesus laeto vultu in sinu matris suae residens

ait ad palmam flectere arbor 
et de fructibus tuis refice matrem meam.

  

et confestim ad hanc vocem inclinavit palma cacumen suum usque ad plantas Mariae

et collegerunt ex ea fructus quibus omnes refecti sunt.

 

postquam vero collecta sunt omnia poma eius

inclinata manebat expectans ut eius ad imperium resurgeret 
ad cuius imperium fuerat inclinata.

  

tunc Iesus dixit ad eam erige te palma et confortare

et esto consors arborum mearum quae sunt in paradiso patris mei.

aperi autem ex radicibus tuis venam quae absconsa est in terra

et fluant ex ea aquae ad satietatem nostram.

  

et statim erecta est palma

et coeperunt per radices eius egredi fontes aquarum limpidissimi et frigidi et dulcissimi nimis.

videntes autem fontes aquarum gavisi sunt gaudio magno

et satiati sunt cum omnibus iumentis et hominibus 
gratias agentes deo.

  

  
21. 

1. die autem altera profecti sunt inde

et in hora qua iter agere coeperunt

Iesus conversus ad palmam dixit

hoc privilegium do tibi palma ut unus ex ramis tuis 
transferatur ab angelis meis et plantetur in paradiso patris mei.

  

hanc autem benedictionem in te conferam

ut omnes qui in aliquo certamine vicerint dicatur eis 
pervenistis ad palmam victoriae.

  
haec eo loquente ecce angelus domini apparuit

stans super arborem palmae et auferens unum ex ramis eius 
volavit ad caelum habens ramum in manu sua.

 
quod videntes ceciderunt in faciem suam et facti sunt velut mortui.

quibus Iesus locutus est dicens quare formido obtinuit corda vestra?

an nescitis quia palma haec quam feci transferri in paradiso

parata erit omnibus sanctis in loco deliciarum

sicut nobis parata fuit in loco deserti huius?

at illi gaudio repleti surrexerunt omnes.

  
22.

1. cum autem iter agerent dixit ei Ioseph

domine calor nimis decoquit nos

si tibi placet viam teneamus iuxta mare

ut possimus per civitates maritimas requiescendo transire.

  

dixit ei Iesus noli timere Ioseph ego viam vobis breviabo

ut quod spatio triginta dierum ituri eratis in hac una die perficiatis.

haec illis loquentibus

ecce prospicientes videre coeperunt montes Egyptios et civitates eius.

  
2. et gaudentes et exultantes devenerunt in finibus Hermopolis,

et in unam ex civitatibus Egypti quae Sotinen dicitur ingressi sunt

et quoniam in ea nullus erat notus apud quem potuissent hospitari

templum ingressi sunt quod capitolium Egypti vocabatur.

  

in quo templo trecenta sexaginta quinque idola posita erant

quibus singulis diebus honor deitatis in sacrilegiis perhibebatur.

  

23.

1.factum est autem cum beatissima Maria cum infantulo templum fuisset ingressa

universa idola prostrata sunt in terram

ita ut omnia convulsa iacerent penitus et confracta in faciem suam

et sic se nihil esse evidenter docuerunt.

  

tunc adimpletum est quod dictum est per prophetam Isaiam

ecce dominus veniet super nubem levem et ingredietur Egyptum 
et movebuntur a facie eius omnia manufacta Egyptiorum.

    
24.

1. tunc Affrodosio duci civitatis illius cum nuntiatum fuisset

cum universo exercitu suo venit ad templum.

pontifices vero templi ut viderunt Affrodosium cum universo exercitu suo ad templum properare

putabant se vindictam videre in eos quorum causa dii corruerant.


hic autem ingressus templum

ut vidit omnia idola in facies suas prostrata iacere

accessit ad Mariam et adoravit infantem quem ipsa in sinu suo portabat

et cum adorasset eum 
allocutus est universum exercitum suum et amicos suos dicens

 

nisi hic deus esset deorum nostrorum

dii nostri coram eo in facies suas minime cecidissent

neque in eius conspectu prostrati iacerent

unde eum dominum suum taciti protestantur.

 

nos ergo deos nostros quod videmus facere nisi cautius fecerimus omnes

poterimus periculum eius indignationis incurrere et universi in interitum devenire

sicut contigit Pharaoni regi Egyptiorum

qui tantis virtutibus non credens cum omni exercitu suo in mare demersus est.

  
tunc omnis populus eiusdem civitatis credidit domino Deo

per Iesum Christum.

  

   

 

 

Arabisches Kindheitsevangelium:

Die Flucht nach Ägypten

  
10.

1. dum secum reputat quomodo iter suum instituendum esset

supervenit ipsi mane postquam paullulum viae confecit.

  

iamque appropinquabat urbi magnae in qua idolum erat

cui reliqua Egyptiorum idola et numina munera et vota offerebant

aderatque huic idolo sacerdos ministrans ipsi

qui quotiescumque satanas ex idolo illo loquebatur 
ea incolis Egypti atque plagarum eius referebat.

  

erat huic sacerdoti filius triennis ab aliquot daemonibus obsessus

qui multa loquebatur et proferebat

et cum corriperent eum daemones laceratis vestibus suis nudus remanebat

et homines lapidibus petebat.

  
2. erat autem nosocomium idolo illi dedicatum in illa urbe

ad quam cum pervenissent Iosephus et domina Maria et in nosocomium istud divertissent

valde timuerunt cives eius

conveneruntque omnes principes idolorumque sacerdotes ad idolum illud eique dixerunt 
ecquaenam est ista agitatio et commotio in terra nostra oborta?

  

respondit eis idolum

venit huc deus occultus qui revera est deus

neque ullus deus praeter illum divino cultu dignus est

quia revera est filius dei

  
quem cum persensisset haec terra contremuit

eiusque adventu commota et concussa est 
et nos a magnlitudine potentiae eius valde timemus.

  
eademque hora idolum istud corruit

et ad ruinam eius omnes Egypti incolae aliique concurrerunt.

 

 

 

 

 

 

Pseudo Matthäus deutsch (Marienlegende, Kapitel 1 -15) 

Pseudo Matthäus deutsch (Magier, Flucht nach Ägypten Kapitel 16 - 24, Arab Kindheitsevangelium Kap. 10 )

Pseudo Matthäus lateinisch (Marienlegende, Kapitel 1 - 15)

Pseudo Matthäus lateinisch (Magier, Flucht nach Ägypten, Kap. 16 - 24, Arab. Kindheitsevangelium, Kap. 10)

  

Startseite Apokryphe Schriften